- ISMAEL
- I.ISMAELfil. Abrahae ex Agar ancilla, nat. A. M. 2124. Cum Matre, a Sara, pulsus, monitu Angeli, in patris domum rediit. Adultus Aegyptiam uxorem duxit, ex illa 12. filiorum pater, unde Arabes, Agareni, Ismaelitae, Sarraceni, etc. orti. Ex eius fam. se Mahometes in Alcorano oriundum quoque gloriatur. Obiit A. M. 2261. Aet. 137. Gen. c. 16. v. 11. et seqq. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 12. Torniel. et Salian. Ann. Fil. item Nethaniae. 1. Reg. c. 23. v. 21. ex Regia apud Iudaeos fam. oriundus, Godoliam Iudaeae praefectum proditoriè sustulit. Vide Ier. c. 40. v. 15. Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 11. Torniel. A. M. 3447. n. 10. Salian. etc. Fil. Asel. 1. Paral. c. 8. v. 38. etc. 9. v. 44. Ab eo Imaelitae dicti, de quibus Iud. c. 8. v. 24. Inaures autem aureae erant iis, quia Ismaelitae erant. Ubi Drusius per Ismaelitas non alios quam Madianitas intelligit, qui nomine strictius accepto sic vocabantur, cum alias Ismaelitarum notio latius sese extenderet, ad omnes nempe populos illos, quorum auctor Ismael fuerat. Quod egregiè illustrat Historia Iosephi Gen. c. 37. v. 28. et 29. ubi, qui eum emêrunt a fratribus, modô Ismaelita dicuntur, modo Madianitarum nomine indigitantur: Cui auscultavêrunt fratres eius Mercatoribus itaque transeuntibus Madianit is quibusdam extrahentes sustulêrunt Iosephum ex cisterna, vendidêrunt Iosephum Ismaelitis. Qui Madianitae ex filiis erant Keturae, quam eandem efleputat R. David cum Hagare, unde Hagareni, qui et Ismaeltae, et Arabes. Casp. Bartholin. de Inauribus vett. Salmas. Ismaelitae, iidem Scenitis Arabibus sunt, quos intonsum crinem et vittâ caput redimitum habere, tradit Hier. in Vita Malchi: Ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruêrunt crinit is vittatisque crinibus ac seminudo corpore. Vide Salmas. ad Solin. p. 555. Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theolog. l. IV. c. 14. §. 2 et hic passim, ubi de Agarenis, Arabibus, Saracenis. nec non in voce Venus.II.ISMAELprimus Persarum Sophus, fil. Magnatis cuiusdam, ex Usuncassanis filia; regnum Persarum instituit, A. C. 1499. dum novam Alcorano explicationem affingit, ex Aly, genere Mahometis, stirpem mentitus. Diversis contra hostes proeliis victor, Obiit A. C. 1522. Prudentiâ clarus, Europaeos Principes non semel ad socianda contra Turcasarma, hortatus est. Eius successores Sophi dicuntur, quae vox Persicè lanam notat, ex qua pileus eorum confici solet. Bizard. H. P. l. 10. Leunclar. Ann. Turc. l. 16. et in Rand. Paul. Iov. Elog. l. 5. Ioh. Barrius, Marc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.